- SERVARE
- SERVAREAugurum verbum. Cicer. de Divin. l. 2. Iam vero de caelo servare non ipsos censes solitos, qui auspicabantur, nunc imperant pullario. Arnob. l. 2. Servatis de caelo, aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones.Pro quo inservare dixit Stat. Theb. l. 6. v. 932. et l. 8. v. 194. ad quae loca vide Lutatium, ut et Casp. Barthium Animadversion. Part. 2. p. 630. et 826. Hinc servata, i. e. observata, avis, apud Ovid. Trist. l. 1. El. 8. v. 50. et servator caeli, Astrologus, Lucano l. 1. v. 601.Et doctus volucres Augur servare sinistras,Et l. 5. v. 395. Nec caelum servare licet ----- Et l. 8. v. 87.Doctus ad haec satur taciti Servator Olympi,Signifero quaecumque fluunt labentia caelo etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.